146b. Quod cum ita
sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus in disputando quam ea de quibus
dicendum est dignitatis habuerunt.
147. De verbis enim componendis
et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae etiam si
sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam
docentur. Est id omnino verum, at proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum
artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item; sed
esse illa sine his non potest. Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui
vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter,
sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid
reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
148. Quod si ea quae dixi
non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non
daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non
me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius
quam litteris dederem? Quae quidem me antea in iudicia atque in curiam
deducebant, nunc oblectant domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber
continet, sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si erunt perfectae,
profecto maximis rebus forensibus nostris [et externis] inclusae [et
domesticae] litterae respondebunt. Sed ad institutam disputationem
revertamur.
|