149.
Conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema
cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa
concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et
apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime
desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat operose;
nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat
in Albucio Scaevola:
quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato!
150.
Nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus
efficiet facile formulam componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in
dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus
primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si
in condite positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium
superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit
qui vocalis nolit coniungere.
151. In quo quidam etiam
Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem
magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo
maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui dialogoi dicuntur, ubi
etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est
Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sic
probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In
ea est crebra ista vocalium concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit
Demosthenes.
|