152.
Sed Graeci viderint; nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur.
Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae
praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam
et ibidem:
quam numquam vobis Grai atque barbari.
At Ennius saepe
Scipio invicte,
et semel quidem nos:
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
153. Hoc idem
nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego
vocalis? Sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent:
multi' modis, in vas' argenteis, palmi' crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius
quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam ut duellum
bellum, [et] duis bis, sic Duellium cum qui Poenos classe devicit Bellium
nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba
saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala
factus est nisi fuga litterae vastioris? Quam litteram etiam e maxillis et
taxillis et paxillo et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.
154. Libenter etiam
copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in
uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro
magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro
exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum
autem nobis non dicitur, sed nobiscum? Quia si ita diceretur, obscaenius
concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent.
Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum
atque vobiscum.
|