155. Atque
etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum
aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an dabat hanc consuetudo
licentiam? Itaque idem poeta qui
inusitatius contraxerat:
patris mei meum factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum, non dicit liberum,
ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut
isti volunt:
neque tuom umquam in gremium extollas liberorum ex te genus,
et idem:
namque Aesculapi liberorum.
At ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum pavos;
quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter
armum iudicium, -- etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?
156. quam
centuriam fabrum et procum, ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non
fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum
capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid dixit
Accius?
video sepulcra duo duorum corporum;
idemque
mulier una duum virum.
Quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc [vel]
pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non
virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his
consuetudo varia non est.
|