157.
Quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse?
Quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum
usitate. Itaque utrumque Terentius:
eho tu, cognatum tuom non noras?
Post idem
Stilponem inquam noveras.
Sient plenum est, sint imminutum; licet utare utroque.
Ergo ibidem:
quae quam sint cara post carendo intellegunt,
quamque attinendi magni dominatus sient.
Nec vero reprehenderim
scripsere alii rem
et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter
obsequor.
isdem campus habet
inquit Ennius; et in templis: EIDEM PROBAVIT; at isdem erat verius, nec
tamen eisdem ut opimius; male sonabat isdem: impetratum est a consuetudine ut
peccare suavitatis causa liceret. Et
posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me
hercule quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur, nescire
dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem? Credo, quod erat insuavius.
158.
Vna praepositio est af, quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his
quidem omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et
abstulit, ut iam nescias a'ne verum sit an ab an abs. Quid si etiam abfugit turpe visum est et abfer
noluerunt, aufugit et aufer maluerunt? Quae praepositio praeter haec duo
verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum IN
praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros dicere quam ut
veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis
excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit,
edixit; refecit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima littera
praepositionem commutavit, ut subegit, summovit, sustulit.
|