159. Quid
in verbis iunctis? Quam scite insipientem non insapientem, iniquum non
inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam
pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc
elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi
prima littera, insatius producta, inhumanus brevi, infelix longa. Et, ne
multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente atque
felice, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque composuit,
consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem: reprehendet; refer ad
auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare. Voluptati autem aurium
morigerari debet oratio.
160.
Quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali
aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem
dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset,
usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. Orcivios tamen et
Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per
aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam Pyrrhum;
vi patefecerunt Bruges,
non Phryges, ipsius antiqui
declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas,
et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris
casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et
Phryges, et Pyrrhum aurium causa dicimus.
161. Quin etiam, quod iam
subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant
postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant,
nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam
nunc fugiunt poetae novi. Sic enim
loquebamur:
qui est omnibus princeps
non omnibus princeps, et:
vita illa dignu' locoque
non dignus. Quod si indocta consuetudo
tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari
putamus?
162a. Haec dixi
brevius quam si haec de re una disputarem -- est enim locus hic late patens de
natura usuque verborum -- longius autem quam instituta ratio postulabat.
|