162b.
Sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et numerorum
aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad
voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas aurium,
quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae reperienda.
163. Duae sunt igitur res
quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono
quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed
ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
Qua pontus Helles, [supera Tmolum ac
Tauricos: locorum splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus
inquinatus insuavissima littera:
finis frugifera et efferta arva
Asiae tenet.
164. Qua re
bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte
sic loqui paenitet:
qua tempestate Helenam Paris
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc ego perterricrepam
itemque:
versutiloquas malitias.
Nec solum componentur verba
ratione, sed etiam finientur, quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus.
Et finiuntur aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut quodam genere
verborum, in quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu
similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura
numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria.
165. In huius
concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de genere
illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta, sed nata
lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus,
hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti
sumus. Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo debent referri,
intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum.
166a. Quod fit item
in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed
etiam versus efficitur:
eam quam nihil accusas damnas
condemnas dixisset qui versum effugere vellet -- ,
bene quam meritam esse autumas [dicis]
male merere? Id quod scis prodest nihil;
id quod nescis obest?
Versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in oratione numerosum: Quod
scis nihil prodest; quod nescis multum obest.
|