166b.
Semper haec, quae Graeci antitheta nominant, cum contrariis opponuntur
contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.
167.
Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in
oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere
frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem cum illo
bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem
impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab
illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis
Syracusas.
168.
Ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit,
numerosae et aptae orationis. Quod
qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio.
Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt
nec amant redundantia. Quid dico meas? Contiones saepe exclamare vidi, cum apte
verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut verbis conligetur sententia. "Non
erat hoc apud antiquos." Et
quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebant et sententias gravis
et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
169a.
"Hoc me ipsum delectat" inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura
paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo
repetenda, haec scilicet repudianda! Nominibus veterum gloriantur. Habet autem
ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem
apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius
quam laudo quod est; praesertim cum [ea] maiora iudicem quae sunt quam illa
quae desunt. Plus est enim in
verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione
sententiarum, quam non habent.
|