169b.
Post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota
atque usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus.
170.
Sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus [Latine,
Graece rhythmos] inesse dicitur. Nimis enim insidiarum ad capiendas
auris adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et
finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin probae
res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum
sententia pariter excurrere? Hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud
nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed
plerumque casu saepe natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere quia
sunt conclusa laudantur.
171.
Et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos
nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere:
versibus, quos olim Fauni
vatesque canebant,
mihi de antiquis eodem modo non
licebit? Praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae
sequuntur: Nos ausi reserare; -- legi enim audivique non nullos, quorum prope
modum absolute concluderetur oratio. Quod qui non possunt, non est eis satis
non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito,
quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero
minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
172. Quod si
auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos
movebit auctoritas? Omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem,
quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi ipsi
oratores esse debebant. Sed quis omnium doctior, quis acutior, quis in rebus
vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? Quis porro Isocrati est
adversatus infensius? Is
igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in
primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc
idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam
accuratius. Quis ergo istos
ferat, qui hos auctores non probent? Nisi omnino haec esse ab eis
praecepta nesciunt.
173.
Quod si ita est -- nec vero aliter existimo -- quid, ipsi suis sensibus non
moventur? Nihilne eis inane videtur,
nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans? In versu
quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec
vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut
curat aut in quo offendit intellegit; et tamen omnium longitudinum et
brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in
auribus nostris conlocavit.
|