174. Visne
igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui
et haec et alia nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta
sunt possumus? Sed quid
quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle
perspexerim? Primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus
ipse explicetur orationis aptae atque numerosae.
Nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius summis laudibus ferunt, quod
verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum
severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus,
quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa tum ut varietas
occurreret satietati.
175.
Quod ab eis vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere
scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit
Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta numerose. Nam, ut paulo
ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis
relata contraria, quae sua sponte, etiam si id non agas, cadunt plerumque
numerose, Gorgias primum invenit, sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut ante dictum est, ex
tribus partibus conlocationis alterum.
176. Horum uterque Isocratem
aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim,
ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris
sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus sic enim
ipse censet -- insolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum audivisset
adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se
ipse tantum quantum aetate procedebat -- prope enim centum confecit annos --
relaxabat a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad
Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in quo dicit sese
minus iam servire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores
sed etiam se ipse correxerat.
|