177.
Quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus
et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer
veteres non esse commotos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse
apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi
posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque
ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures vel animus aurium nuntio naturalem
quandam in se continet vocum omnium mensionem.
178.
Itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper
exspectat; mutila sentit quaedam et quasi decurtata, quibus tamquam debito
fraudetur offenditur, productiora alia et quasi immoderatius excurrentia, quae
magis etiam aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc genere nimium
quod est offendit vehementius quam id quod videtur parum. Ut igitur poeticae
versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in
oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura
admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.
179.
Quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc -- id enim erat tertium
-- si placet explicemus; quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed
artis intimae. Quaeri enim potest,
qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit
an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco
et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
180a.
Sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera
est longior, brevior altera, eadem etiam planior.
|