180b.
Est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio;
quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et
quod ipsi, qui adfirment esse eos numeros, rationem cur sint non queant
reddere. Deinde, si sit
numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio
genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo
aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive
plures, communesne sint omni generi orationis -- quoniam aliud genus est
narrandi aliud persuadendi aliud docendi an dispares numeri cuique orationis
generi accommodentur; si communes, qui sint; si dispares, quid intersit, et cur
non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.
181. Deinde, quod
dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel
compositione quadam vel genere verborum; an sit suum cuiusque, ut numerus
intervallis, compositio vocibus, genus ipsum verborum quasi quadam forma et
lumine orationis appareat, sitque omnium fons compositio ex eaque et numerus
efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi,
Graeci vocant schemata.
182. At non est unum nec
idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere
verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque
perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati
vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura
quaerenda sit.
|