183.
Esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Iudicat
enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat
reperire nequeamus. Neque enim ipse
versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit
quid accideret. Ita notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in
versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta
esse videtur oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lyricoi a
Graecis nominantur, quos cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.
184. Quorum similia sunt
quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste:
quemnam te esse dicam? Qui
tarda in senecta
et quae sequuntur; quae, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae
simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt
abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo est
ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam in versibus.
185.
Omnino duo sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In
verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris
in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.
186a.
[Itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando
temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de
oratione praecepta multa nobis reliquerunt.] -- Nam quod et facilius est et
magis necessarium, id semper ante cognoscitur
|