186b.
Ita translata aut facta aut coniuncta verba facile sunt cognita, quia
sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo
depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema
liniamenta orationi attulit.
187.
Quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio,
necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et
brevium varietate; quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis
est tum volubilis, necesse est eius modi vi naturam numeri contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam
diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et
insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere
versibus.
188. Sed hi
numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus
est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera
numerorum. Nam omnis talis est, ut
unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria,
ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut
sesqui esse maiorem. Ita fit
aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean; qui pedes in orationem non
cadere qui possunt? Quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse
est.
189. Sed quaeritur quo
numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in
orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per
imprudentiam dicimus. Est id vehementer vitiosum, sed non attendimus neque
exaudimus nosmet ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possumus;
magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile
agnoscit auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam
saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et longa animi
provisione fugiendum.
190.
Elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse versus Hieronymus
Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos; quo
quid potest esse turpius? Etsi in legendo fecit malitiose; prima enim syllaba
dempta ex primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam
adiunxit insequentis sententiae; ita factus est anapaestus is qui Aristophaneus
nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso
loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum,
immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam
verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
|