191.
Sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt
enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut
is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille
dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Ephorus autem, levis ipse orator et
profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem
spondeum et trochaeum. Quod enim paean habebat tris brevis, dactylus autem
duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque
accidere in spondeo et trochaeo; quorum quod alter e longis constet alter e
brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram
temperatam.
192. Sed et illi priores
errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui paeana praetereunt, non vident
mollissimum a sese numerum eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe
Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret
soluta oratio, iambum autem nimis e vulgari esse sermone. Ita neque humilem et
abiectam orationem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult
esse gravitatis, ut eos qui audient ad maiorem admirationem possit traducere.
193. Trochaeum autem, qui
est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, quia contractio et brevitas
dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnis, sed ipsos non
sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita factos
eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex aut duplex aut
par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt
rationem, nullam dignitatis.
194. Iambus enim et
dactylus in versum cadunt maxime; itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi
sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec quicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo
libentius eum recepit oratio. Ephorus vero ne spondeum quidem, quem fugit,
intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes,
non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et
intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus,
quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud
Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.
195. Ego autem sentio
omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere
possemus animadversionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut
poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio -- alterum nimis
est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut
pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis -- ;
196a. sit igitur, ut
supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa,
paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris,
quos ille praeterit, temperata.
|