204. Satis multa de
natura; sequitur usus, de quo est accuratius disputandum. In quo quaesitum est
in totone circuitu illo orationis, quem Graeci periodon, nos tum ambitum, tum
circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem
dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus
tenendus sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numerosum, quid
intersit.
205. Tum autem in
omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere an facere alias
breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque partibus, pluribusne
an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut istis aut illis sit
utendum; quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla
sit in eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua ratione
numerosa fiat oratio.
206. Explicandum etiam
est unde orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus facere deceat
deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque
utrum una species et longitudo sit earum anne plures et, si plures, quo loco
aut quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas
explicanda est, quae quidem patet latius; non ad unam enim rem aliquam, sed ad
pluris accommodatur.
207. Ac licet non
ad singula respondentem de universo genere sic dicere, ut etiam singulis satis
responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc,
quod in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in aliis, id est in
historia et in eo quod appellamus epideiktikon placet omnia dici Isocrateo
Theopompeoque more illa circumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa
currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutisque sententiis.
208. Itaque postea quam
est nata haec vel circumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus,
si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem
generis eius quod esset ad delectationem comparatum remotumque a iudiciis
forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias.
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua
fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
|