209. Genus
autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino
repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab
imperitis agnoscitur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum
sensum auditoris, tollit funditus veritatem et fidem. Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum
videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis
commutanda.
210. Adhibenda est igitur
numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in accusationis
secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo, aut exponenda
narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris, ut in quarto
accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus.
Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et
volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime
sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo
contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam
obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam
favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit quid reprehendat.
211.
Haec autem forma retinenda non diu est, nec dico in peroratione, quam ipsam
includit, sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus
ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum
Graeci kommata et kola nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque
enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut
inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id
appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante
nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
|