215b. Sed sunt
clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant. Nam et creticus, qui est e
longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba
longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit
duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget,
iacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, [in] quem optime cadere
censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.
216. Ne spondeus
quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior
videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis
gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum
gravitate sua et tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino,
non loquor de uno pede extremo: adiungo, quod minimum sit, proximum superiorem,
saepe etiam tertium.
217. Ne iambus quidem,
qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, sed
spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e longa et duabus
brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum,
si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in
pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt, si quis eorum in extremo
locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim interest
dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne
in versu quidem refert.
218. Qua re etiam paeana
qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum, quoniam nihil ad
rem est, postrema quam longa sit. Iam paean, quod pluris habeat syllabas quam
tris, numerus a quibusdam, non pes habetur. Est quidem, ut inter omnis constat
antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus
orationi vel orienti vel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi
videtur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus
longis, brevi, longa, ut est hoc: amicos tenes, quovis loco aptus est, dum
semel ponatur: iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem
facit.
|