219. His
igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto
quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non numero solum numerosa oratio sed et
compositione fit et genere, quod ante dictum est, concinnitatis -- compositione
potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse
secutus esse videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur, innocentiae
leve praesidium est; ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta
oratoris industria -- ; itaque si quae veteres illi, Herodotum dico et
Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero
quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.
220. Formae vero quaedam
sunt orationis, in quibus ea concinnitas est ut sequatur numerus necessario.
Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae
similiter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque
fit ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque
copia facultatem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita
sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus. Multum interest
utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet
oratio; alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et
inculta et fluens est oratio.
|