221. Sed
quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus
circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint
illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris causis maximam partem orationis
obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere
partibus, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque brevior sit quam
satis sit neque longior. Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe
accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas
defrudasse auris videatur neve longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis
rationem; nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio.
222. [E quattuor igitur
quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.]
His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu
coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab
isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse
numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud
est Crassi: "Missos faciant patronos; ipsi prodeant"; -- nisi
intervallo dixisset "ipsi prodeant", sensisset profecto se fudisse
senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;
223a. -- "cur
clandestinis consiliis nos oppugnant? Cur de perfugis nostris copias comparant
contra nos?" Prima sunt illa duo, quae kommata Graeci vocant, nos incisa
dicimus; deinde tertium kolon illi, nos membrum; sequitur non longa -- ex
duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos
cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime
probo.
|