223b.
Sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut
est apud me: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At
egebas"; haec incise dicta sunt quattuor;
224. at
membratim quae sequuntur duo: "Incurristi amens in columnas, in alienos
insanus insanisti". Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione
longiore sustinentur: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et
quam fortunas tuas aestimasti". Dichoreo finitur. At spondeis proximum
illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas faciet ipsa
liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque
addi pedis potest, non fere ternis amplius.
225.
Incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet,
maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
"O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda!" Membratim adhuc; deinde caesim: Diximus,
rursus membratim: "Testis dare volumus". Extrema sequitur
comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: "Quem,
quaeso, nostrum fefellit ita vos esse facturos?"
226. Nec ullum genus est
dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam
singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro
numerosa comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari
Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem
non minus sententiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet ineptum
qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet
auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset
iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante
nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.
|