227. Nihil
enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et
oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere. Et nec sententia ulla est quae fructum
oratori ferat, nisi apte eita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi
diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem --
saepe enim hoc testandum est -- non modo non poetice vinctus verum etiam
fugiens illum eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo
oratorum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium
quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut
orationis aut poematis simile videatur.
228. Hanc igitur, sive
compositionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, [et] adhibere
necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et
Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu
pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum
etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Ut enim athletas nec
multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehementer,
in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat
utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam
gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi
etiam in cedendo quid deceat intellegit.
229a. Itaque qualis
eorum motus quos apalaistrous Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio
qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut quod ei qui hoc aut
magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adsecuti
solent dicere -- enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec
impetus ullus nec vis esse possit.
|