229b.
Sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non
tenuerunt simile faciamus, ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat
aut volvatur oratio;
230.
quod se L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum
negat. O virum simplicem qui nos nihil celet, sapientem qui serviendum
necessitati putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in
dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid
esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio,
ad quem scripsit, cui se purgat, veniam petit, et utitur ea traiectione
verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sententias. Apud alios
autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam
verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia
maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum
incidant versiculorum simillimum.
231.
Tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum rhetorum principes
Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis
et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel
copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo.
Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum
intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros
sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem
semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit. Nam de
laudibus multa diximus, quibus sunt illa perspicue vitia contraria.
|