232.
Quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene
structam conlocationem dissolvas permutatione verborum; -- corrumpatur enim
tota res, ut [et] haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: "Neque me
divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii
mercatoresque superarunt": immuta paululum, ut sit multi superarunt
mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: "Neque
vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque
multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt"; verba permuta sic, ut sit
"vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque": adde tertium: "Neque vero
ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem
Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro
potuisse superari"; fac ita: "potuisse superari ab aliquo Syro aut
Deliaco";
233. videsne,
ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante sententia, ad
nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicuius
inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum
paululum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit
antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud:
"Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos
probet"; quanto aptius, si ita dixisset: "Quin eiusdem hominis sit
qui improbos probet probos improbare!"
234a.
Hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixerit; qui autem
aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici;
quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes! Cuius non tam vibrarent fulmina illa,
nisi numeris contorta ferrentur.
|