234b.
Sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiae
clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum
operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta
comparent.
235.
Isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi
abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est -- etsi humilius dictum est
[tamen simile est] -- , scopas (ut ita dicam) mihi videntur dissolvere. Atque
ut plane genus hoc, quod ego laudo, contempsisse videantur, aut scribant
aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demosthenes utitur, tum illos
existimabo non desperatione reformidavisse genus hoc, sed iudicio refugisse;
aut reperiam ipse eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra
voles lingua eo genere quo illi volunt; facilius est enim apta dissolvere quam
dissipata conectere.
236.
Res se autem sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et apte sine
sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et
modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut ea qui utantur non stulti
homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus
utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores,
plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei
turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius.
237.
Habes meum de oratore, Brute, iudicium; quod aut sequere, si probaveris, aut
tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc
meum, de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo esse verius
quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet ipsi aliud
alias videri. Nec in hac is modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium
voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed ne in maximis quidem
rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum
derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum
illud verum tamen in occulto lateret.
238.
Tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius
opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim
obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
|