5b. Nec
solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices
quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non
potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii
aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo
progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere
laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus.
6. In
oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus
excellat; ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari
fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re non est cur eorum qui se studio eloquentiae
dediderunt spes infringatur aut languescat industria; nam neque illud ipsum
quod est optimum desperandum est et in praestantibus rebus magna sunt ea quae
sunt optimis proxima.
7.
Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit.
Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit
praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an
numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud
alios fortasse rarius.
8.
Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius
id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod neque oculis
neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente
complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere
perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus
pulchriora;
9a.
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur
aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species
pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius
similitudinem artem et manum dirigebat.
|