9b. Ut
igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad
cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa [non] cadit, sic
perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.
10. Has
rerum formas appellat ideas ille non intellegendi solum sed etiam dicendi
gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac
ratione et intellegentia contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec
diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et
via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
11.
Ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam
sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram
aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur
quid haec pertineant ad ea quae quaerimus -- quibus satis faciet res ipsa
cognita, ut non sine causa alte repetita videatur -- aut reprehendent, quod
inusitatas vias indagemus, tritas relinquamus.
12.
Ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed
inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim,
non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt
curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt
impressa vestigia. Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et
exagitatus maxime orator est et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silva
dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas,
ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.
13.
Sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem
illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis
iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
|