14.
Positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur, sine philosophia
non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut
sic adiuvet ut palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime
conferuntur. Nam nec latius
atque copiosius de magnis variisque rebus sine philosophia potest quisquam
dicere;
15. si quidem etiam in
Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit oratoribus Socrates,
quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara
quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod
est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes
pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis
intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;
16. nec vero
sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam
definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera
quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua
distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi
suppeditat copiam, de vita, de officiis, de virtute, de moribus? Satisne sine
multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi potest?
|