17. Ad has
tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidem
tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri; quo fit ut veram illam et
absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi
disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.
18. Itaque
M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir
natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se
vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species
eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non videbat. Vir autem acerrimo
ingenio -- sic enim fuit -- multa et in se et in aliis desiderans neminem plane
qui recte appellari eloquens posset videbat;
19. quod si ille nec se
nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quandam
formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura
deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute,
si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit;
quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum
esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.
|