20. Tria
sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque
autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum
ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii,
copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati --
quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa
consequebantur, alii levi et structa et terminata -- , et contra tenues acuti,
omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa
oratione limati; in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto
rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est
faceti, florentes etiam et leviter ornati.
21. Est autem quidam
interiectus inter hos medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec
fulmine utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque
particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers; isque uno tenore,
ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem
aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis
verborum sententiarumque distinguit.
22a. Horum singulorum
generum quicumque vim in singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen
habuerunt. Sed quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.
|