22b. Videmus enim
fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter
dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus!
Esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.
23. Sed ego idem, qui
in illo sermone nostro qui est eitus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut
hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre
Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam
quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior
nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit,
qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur
hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas; quid enim
sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua
metiantur.
24a. Nunc enim tantum
quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo
iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non
alienum puto.
|