24b. Semper oratorum
eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt
voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum
totos se fingunt et accommodant.
25. Itaque Caria et
Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt
aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod
eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt [Graecia
autem multo minus], Athenienses vero funditus repudiaverunt; quorum semper fuit
prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et
elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum
odiosum ponere audebat.
26. Itaque hic, quem
praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima
summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim
incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius. Ac tamen
in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines
quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit; quin
etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat, utrum illa verba an
portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere.
27. Facile est enim
verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis
inridere. Itaque se purgans iocatur Demosthenes: negat in eo positas esse
fortunas Graeciae, hocine an illo verbo usus sit, hucine an illuc manum
porrexerit. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam
Demosthenes exagitetur ut putidus? Cum vero inclinata ululantique voce more
Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?
|