28. Ad
Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt
existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt; hi unum modo quale
sit suspicantur. Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter
enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum; quod Attice,
non falluntur.
29.
Istorum enim iudicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit
Attice, cui primae sine controversia deferebantur; qui si tenui genere
uteretur, numquam ab Aristophane poeta fulgere tonare permiscere Graeciam
dictus esset. Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus
Lysias -- quis enim id possit negare? -- , dum intellegamus hoc esse Atticum in
Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod [non] nihil habeat
insolens aut ineptum; ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum
sit aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus.
30.
Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur: novum quoddam imperitorum et
inauditum genus. Nam qui Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non
illum quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in
forensibus causis possit praeclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia, graviter sane et probe,
sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Ipsae illae
contiones ita multas habent obscuras abditasque sententias vix ut
intellegantur; quod est in oratione civili vitium vel maximum.
31. Quae est autem in
hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur? An victus
hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, oratio non potuit? Quis Porro
umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit? "At laudatus est ab
omnibus." Fateor;
sed ita ut rerum explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret
causas, sed ut in historiis bella narraret;
32. itaque
numquam est numeratus orator, nec vero, si historiam non scripsisset, nomen
eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et nobilis. Huius tamen nemo
neque verborum neque sententiarum gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam
et hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt, germanos se
putant esse Thucydidas. Nactus
sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem
melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
33a.
Referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia
informandum quam in nullo cognovit Antonius.
|