33b.
Magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia
mores tuos. Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem
conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones
requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie
dispares prudentia coniunguntur.
34.
Quid enim tam distans quam a severitate comitas? Quis tamen umquam te aut sanctior est habitus aut
dulcior? Quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab
omnibus diligi? Consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos
placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia
tamen sint grata quae facis. Ergo omnibus ex terris una Gallia communi non
ardet incendio; in qua frueris ipse te, cum in Italiae luce cognosceris
versarisque in optimorum civium vel flore vel robore. Iam quantum illud est,
quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut
ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!
35. Itaque hoc sum
adgressus statim Catone absoluto quem ipsum numquam attigissem tempora timens
inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non
parere nefas esse duxissem -- , sed testificor me a te rogatum et recusantem
haec scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut,
si sustinere tantam quaestionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa
sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris
compensabit.
|