38. Ab hac
et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam
fruitur licentia. Datur etiam venia concinnitati sententiarum et
arguti certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque
non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa
et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria
et ut pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in
veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In
Panathenaico autem Isocrates ea se studiose consectatum fatetur; non enim ad
iudiciorum certamen, sed ad voluptatem aurium scripserat.
39.
Haec tractasse Thrasymachum Calchedonium primum et Leontinum ferunt Gorgiam,
Theodorum inde Byzantium multosque alios, quos logodaidalous appellat in
Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia
minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt
Herodotus Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum tempora quos
nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius
ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit,
alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius
quam superiores et ornatius dicere.
|