40. Horum
aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper
a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas
mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum concisus ei
Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur
arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris
explere sententias; in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in
scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.
41.
Itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a ceteris facile
patiebar, sic Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum iudicia debere
contemnere. Est enim, ut scis, quasi
in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis loquens Socrates: Adulescens etiam
nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed quid de illo augurer libet dicere. Quid
tandem? Inquit ille. Maiore mihi ingenio videtur esse quam ut cum orationibus
Lysiae comparetur, praeterea ad virtutem maior indoles; ut minime mirum futurum
sit si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere cui nunc studet
tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus qui umquam orationes attigerunt
aut, si contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu maiora concupiscat;
inest enim natura philosophia in huius viri mente quaedam. Haec de adulescente
Socrates auguratur.
42. At ea de seniore
scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc
miratur unum; me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate et cum
Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens,
sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico genere quod diximus
proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae
dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis eloquentia
[est] ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi
incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque pompae; nos autem iam in aciem
dimicationemque veniamus.
|