43.
Quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo,
dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in
tradenda arte dici solet. Nulla
praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae
speciem et formam adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed
qualis nobis esse videatur.
44. Ac duo breviter
prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen
cum multis paene communia. Nam et invenire et iudicare quid dicas magna
illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis
prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia? Noverit
igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum
locos.
45.
Nam quoniam, quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in
eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur: -- sitne, signis; quid sit,
definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit
orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus
semper, si potest, avocet controversiam; latius enim de genere quam de parte
disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari
necesse; --
46.
haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis
rationem traducta appellatur thesis. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum
morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut
ornatius et uberius dici posset, exercuit; idemque locos -- sic enim appellat
-- quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur
oratio.
|