47. Faciet
igitur hic noster -- non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro,
sed doctissimum et perfectissimum quaerimus -- , ut, quoniam loci certi
traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent etiam
qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia,
sed omnia expendet et seliget; non enim semper nec in omnibus causis ex isdem
locis eadem argumentorum momenta sunt.
48.
Iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, eis
praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non
solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum
ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur.
49. Quorum ab oratoris
iudicio dilectus nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et
habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque
omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod
oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
50.
Iam vero ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? Quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula
nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima
adgressione occupaverit, infirmabit excludetque contraria; de firmissimis alia prima
ponet alia postrema inculcabitque leviora.
|