51.
Atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim breviterque
descripsimus. Sed, ut ante dictum est, in his partibus, etsi graves atque
magnae sunt, minus et artis est et laboris; cum autem et quid et quo loco dicat
invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo; scitum est enim, quod
Carneades noster dicere solebat, Clitomachum eadem dicere, Charmadam autem
eodem etiam modo dicere. Quod si in
philosophia tantum interest quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba
penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus totis moderatur
oratio?
52. Quod quidem ego,
Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id sciscitari, qualem ego in
inveniendo et in conlocando summum esse oratorem vellem, sed id mihi quaerere
videbare, quod genus ipsius orationis optimum iudicarem: rem difficilem, di
immortales, atque omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera et
ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et naturae variae et
voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi:
53. flumen aliis
verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate
eloquentiam; distincta alios et interpuncta intervalla, morae respirationesque
delectant: quid potest esse tam diversum? Tamen est in utroque aliquid
excellens. Elaborant alii in lenitate et aequabilitate et puro quasi quodam et
candido genere dicendi; ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in verbis
et orationis quasi maestitiam sequuntur; quodque paulo ante divisimus, ut alii
graves alii tenues alii temperati vellent videri, quot orationum genera esse diximus
totidem oratorum reperiuntur.
|