54. Et
quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est -- tibi
enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo
et conlocando -- , ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de
actionis: ita praetermissa pars nulla erit, quando quidem de memoria nihil est
hoc loco dicendum, quae communis est multarum artium.
55. Quo
modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo. Est enim actio quasi corporis quaedam
eloquentia, cum constet e voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt quot
animorum, qui maxime voce commoventur. Itaque ille perfectus, quem iam dudum
nostra indicat oratio, utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri
volet, ita certum vocis admovebit sonum; de quo plura dicerem, si hoc
praecipiendi tempus esset aut si tu hoc quaereres. Dicerem etiam de gestu, cum
quo iunctus est vultus; quibus omnibus dici vix potest quantum intersit quem ad
modum utatur orator.
56. Nam et infantes
actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate
agendi multi infantes putati sunt; ut iam non sine causa Demosthenes tribuerit
et primas et secundas et tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac,
haec autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest. Volet
igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere
et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
57a. mira est enim
quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi,
tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
|