57b.
Est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria
rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et
Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones; dicit plorare etiam
Demosthenes istum quem saepe dicat voce dulci et clara fuisse.
58. In
quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in
vocibus: ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo
posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam; quo
magis naturam ducem ad aurium voluptatem sequatur industria.
59. Ac
vocis quidem bonitas optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque
usus in nobis. Ergo ille
princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens
persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestu status
erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara;
nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus
cadens; trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, bracchii
proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
60. Vultus vero, qui
secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem!
In quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum, tum oculorum est
quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi;
quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur
temperabunt.
|