61. Sed iam illius
perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est. Quem hoc uno
excellere [id est oratione], cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non enim
inventor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia, sed et Graece
ab eloquendo rhetor et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae
sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est
eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
62. Quamquam
enim et philosophi quidam ornate locuti sunt -- si quidem et Theophrastus a
divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et
Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque
scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato
-- , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
63. Loquuntur cum
doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de rebus placatis ac
minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod
delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit
facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua
nunc agitur, secernere.
64. Mollis est enim
oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa
popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil
invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum; casta, verecunda, virgo
incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur.
Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc
proprio signata nomine est.
65.
Sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui
omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc
differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare
potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et
crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe
discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut
pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis,
saepissimeque similiter extrema definiunt.
|