66. Huic
generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut
pugna describitur; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his
tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. Ab
his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus sevocanda est.
Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi
differrent ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud
oratores iam ipse numerus increbruit.
67.
Quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a
versu -- nam id quidem orationis est vitium -- numerus vocatur, qui Graece
rhythmos dicitur. Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti
locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis
verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum; apud
quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.
Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris
persequitur, cum versu sit astrictior.
68.
Ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea
cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque
verborum, tum etiam non nulli eorum voluntati vocibus magis quam rebus
inserviunt; nec vero, si quid est unum inter eos simile -- id autem est
iudicium electioque verborum -- , propterea ceterarum rerum dissimilitudo
intellegi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc
tamen ipsum ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur
orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum
explicandus est nobis qualis futurus sit.
|