72b.
Hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam
adversariorum, nec re solum sed saepe verbo; etsi sine re nulla vis verbi est,
tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
73. In
omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen
magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare
dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus hic, Brute, quod te non fugit, et
magnum volumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis. Cum hoc
decere -- quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximi
-- cum hoc, inquam, decere dicimus, illud non decere, et id usquequaque quantum
sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere
dicas;
74. oportere enim
perfectionem declarat offici, quo et semper utendum est et omnibus, decere
quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis
saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque
item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum
probi orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille
vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes,
maereret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum
luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit,
quid faciendum oratori putemus? -- Sed cum hoc tantum sit, quid in causis
earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non
modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse
tractandas.
|