75.
Sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus et arduum,
ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc
quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum
quidem vocant Atticum.
76. Summissus est et
humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens.
Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt
se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse
existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis
est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus
careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.
77. Primum igitur eum
tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis,
oratorii numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in
genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum
tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis
quasi coagmentare neglegat. Habet
enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet
non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
78. Sed erit videndum de
reliquis, cum haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque
verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda
sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur
non nullae inornatae, quas id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam
incompta delectat; fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut
appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne
calamistri quidem adhibebuntur;
79a.
fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo
et munditia remanebit. Sermo purus
erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur;
|