79b.
Unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum
illud, suave et adfluens. Acutae
crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac -- quod in
hoc oratore dominabitur verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
80. Supellex
est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum.
Ornatus autem verborum duplex: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex
probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat;
in alienis aut translatum et factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac
novum aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata ac prisca sunt in
propriis, nisi quod raro utimur.
81. Conlocata autem
verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis
non maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam
si verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora. Ergo
ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in
transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et
verborum et sententiarum demissior; ea translatione fortasse crebrior, qua
frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si
quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa
frumenta.
82a. Nihil horum
parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum
habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento
liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam
si genere dicendi uteretur amplissimo;
|