82b.
Itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque
apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur
quod idem in alia deceret.
83.
Illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus
quae Graeci quasi aliquos gestus orationis schemata appellant, quod idem verbum
ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem
subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo
parcius; nam sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum
solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur;
84. sunt enim
pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. Nam illa
de quibus ante dixi huic acuto fugienda sunt: paria paribus relata et similiter
conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae
venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis
manifesto deprehensum appareat;
85.
itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem
requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae; ceteris promiscue
poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis
quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa sententiarum
lumina adsumet, quae non erunt vehementer inlustria. Non faciet rem publicam
loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una
complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem
informamus, aut exspectanda aut postulanda; erit enim ut voce sic etiam
oratione suppressior.
86.
Sed pleraque ex illis convenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem
ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus. Accedet actio non tragica
nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens; non
hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque
pronuntient.
|