87. Huic
generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum valent;
quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum dicacitatis. Utetur
utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo mittendoque
ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud agimus.
88.
Illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne
scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in
calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut
sua persona aut iudicum aut tempore alienum. haec enim ad illud indecorum
referuntur.
89.
Vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo adlata, quae plerumque
sunt frigida. Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis
contumelias, tantum modo adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec
omni modo. Quibus exceptis sic
utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim
neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum.
90. Hanc ego iudico
formam summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid
est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen
non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur,
Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam
dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.
91. Uberius est
aliud aliquantoque robustius quam hoc humile de quo dictum est, summissius
autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel
minimum, suavitatis autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc
enucleatum, quam autem illud ornatum copiosumque summissius.
|