92. Huic
omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis forma
suavitatis. In qua multi
floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit
ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi
stellae quaedam translata verba atque immutata. Translata dico, ut saepe iam,
quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa
transferuntur; immutata, in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem
significet sumptum ex re aliqua consequenti.
93. Quod quamquam
transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit Ennius arce et urbe orba
sum, alio modo, [si pro patria arcem dixisset; et] horridam Africam terribili
tremere tumultu [cum dicit pro Afris immutate Africam]: hanc hypallagen
rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, metonymian grammatici
vocant, quod nomina transferuntur;
94. Aristoteles autem translationi
et haec ipsa subiungit et abusionem nem, quam katachresin vocat, ut cum minutum
dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod
delectat vel quod decet. Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia
plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant allegorian: nomine recte,
genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat
Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa,
tamen immutationes nusquam crebriores.
95. In idem genus
orationis -- loquor enim de illa modica ac temperata -- verborum cadunt lumina
omnia, multa etiam sententiarum; latae eruditaeque disputationes ab eodem
explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur. Quid multa? E
philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille
fortior, per se hic quem dico probabitur.
96. Est enim quoddam
etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes
verborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum
fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea
de qua loquor mediocritate consedit.
|