97. Tertius est ille
amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim,
cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus
plurimum valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque
ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se adsequi posse
diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo
permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit novas opiniones,
evellit insitas.
98.
Sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili
et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius
cogitavit, hoc uno perfecto magnus orator est, et si non maximus; minimeque in
lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem,
quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non
extimescet ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedit,
ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte enim cadere non potest.
99.
At vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum
est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam
copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus. Ille
enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam, medius suavis,
hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte
facete dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex
parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere
apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
100a.
Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam manu si prehendissem, ne
ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.
|